Henricus a Gunterrodt

Henricus a Gunterrodt (Heinrich von Günderrode, geboren 1557 in Lengefeld, gestorben vor 1618 in Padua),  Autor des De Veris Principiis Artis Dimicatoriae tractatus brevis, Wittenberg, 1579 (handschriftliche Version: Mscr.Dresd.C.15).

Früher wurde das Fechtbuch fälschlicherweise Heinrich II. von Günderrode (1529–1590, ein Sohn von Heinrich I. von Günderrode zu Rauenstein) zugeschrieben (Buddeus 1709). Stattdessen stammt das Fechtbuch von dessen Neffen, dem zweiten Sohn von Hans von Günderrode (1526–1566) und Elisabeth von der Linda (starb 1564) (Allg. Enc. I.97 1878). Heinrich war damit zum Zeitpunkt der Veröffentlichung seines Fechtbuchs etwa 22 Jahre alt. Sein Freund und (wohl) Fechtlehrer Johannes Herwart dürfte damit um die 20 Jahre älter als er gewesen sein. Das Fechtbuch ist Herzog Johann VII. von Mecklenburg (1558–1592) gewidmet, die handschriftliche Kopie allerdings Kurfürst August von Sachsen (1526–1586).

Nach der Angabe von Hofmarschall Hans Heinrich von Günderrode (1643): “Der Heinrich von Günderrode, welcher de arte dimicandi geschrieben (dennalso, bedänkt mich, sei der Titel gewesen), ist meines Vaters [Caspar, 1561–1640] seliger Bruder gewesen und liegt zu Padua begraben. Ich habe das Tractätlein gehabt, war meines Behalts über fünf oder sechs Bogen nicht.”

Gunterrodt über die Herkunft von Liutgers Fechtbuch:

De veris igitur principiis aliquid commemorare constitui, quod comelius & facilius, ut spero, facere potero, quoniam & librum vetustißimum compositum a Monachis nobilibus (sicuti enim multi clarißimi Imperatores & duces belli vita fere peracti, sese in monasteria abdere solent, ubi in otio sepius recordantur praeliorum, quibus praefuerunt & quando victi sunt, causasque qomodo praevenire potuerint considerant, posteritati deinde scriptis consulere possunt: ita & nobilies quondam, qui <nur in C15  (17v): non modo Castorem imitati, sed et Pollucis exemplo, de quibus sic canit Ovidius: Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.> plerunque erant fortes & peritißimi itam in pedestri, quam equestri pugna, tandem veterani & emeriti vitam monasticam eligerunt, propter consuetum autem laborem in otio vivere non potuerunt, sed  valetudinem tuendam certis horis haec exercitia habuerunt, tandem certum fundamentum invenisse eos mirum non est) describendum & depingendum nactus sum, a Iohanne Herwarto Herbipolensi, Zonario & gladiatore celebrato, (cum quo magna familiaritas mihi interceßit) per id tempus Principis Illustrißimi Friderici Wilhelmi ducis Saxonia Lanista, Qui illum in monasterio Franconiae, cum militem ageret, sub Marchione Alberto se reperisse, mihi retulit. <nur in C15 (18r): Nobiles autem monachos eius esse auctores certo constat, fit enim et mentio unius qui rationibus probare solitus sit ex vetustissima prosapia et clarissima familia de Albenslaiben.> Et quia informatore ad hanc artem usus sum fidelißimo Balthasaro Cramonio Polnaviensi Pomerano, Medicinae studioso, & discipulo huius Herwarti, non minus in hac ipsa scientia celebri, praesertim si armis incidentibus pugna ineunda sit, tam certa enim & indubitata artis suae habet principia, ut nominem quondam reformidasset. Ante semestre autem a peßimis nebulonibus sceleratißime vulneratus, sinistrumque brachium mutilum ipsi redditum, dextra adhuc est practicus. In armorum autem generibus quibus tractandis duarum manuum ministerio opus est, bonus theoricus & demonstratione satisfacere discipulis potest.